De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  2. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  3. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  4. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  5. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  6. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  7. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  8. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  9. Et commiscendo quom semine forte virilem
  10. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  11. tum similes matrum materno semine fiunt,
  12. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  13. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  14. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  15. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  16. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  17. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  18. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  19. possint et referant proavorum saepe figuras,
  20. propterea quia multa modis primordia multis