De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  2. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  3. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  4. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  5. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  6. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  7. somno devincti credunt se extollere vestem,
  8. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  9. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  10. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  11. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  12. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  13. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  14. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  15. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  16. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  17. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  18. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  19. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  20. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.