De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  2. per membra atque artus decedit corpore toto,
  3. in loca conveniens nervorum certa cietque
  4. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  5. inritata tument loca semine fitque voluntas
  6. eicere id quo se contendit dira lubido,
  7. incitat inritans loca turgida semine multo
  8. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  9. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  10. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  11. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  12. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  13. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  14. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  15. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  16. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  17. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  18. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  19. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  20. stillavit gutta et successit frigida cura;