De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  2. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  3. expergefactique secuntur inania saepe
  4. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  5. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  6. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  7. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  8. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  9. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  10. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  11. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  12. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  13. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  14. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  15. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  16. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  17. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  18. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  19. indicioque sui facti persaepe fuere.
  20. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis