De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  2. auribus accipere et consessum cernere eundem
  3. scenaique simul varios splendere decores.
  4. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  5. et quibus in rebus consuerint esse operati
  6. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  7. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  8. in somnis sudare tamen spirareque semper
  9. et quasi de palma summas contendere viris
  10. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  11. venantumque canes in molli saepe quiete
  12. iactant crura tamen subito vocisque repente
  13. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  14. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  15. expergefactique secuntur inania saepe
  16. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  17. donec discussis redeant erroribus ad se.
  18. at consueta domi catulorum blanda propago
  19. discutere et corpus de terra corripere instant,
  20. iactant crura tamen subito vocisque repente