De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  2. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  3. non potius vitae finem facis atque laboris?
  4. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  5. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  6. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  7. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  8. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  9. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  10. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  11. naturam et veram verbis exponere causam?
  12. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  13. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  14. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  15. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  16. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  17. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  18. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  19. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  20. quam satur ac plenus possis discedere rerum.