De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  2. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  3. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  4. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  5. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  6. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  7. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  8. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  9. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  10. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  11. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  12. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  13. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  14. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  15. temporis exponit post mortem denique nostram.
  16. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  17. quicquam, non omni somno securius exstat?
  18. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  19. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  20. nec miser inpendens magnum timet saxum