De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  2. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  3. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  4. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  5. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  6. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  7. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  8. maior enim turbae disiectus materiai
  9. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  10. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  11. Denique si vocem rerum natura repente.
  12. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  13. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  14. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  15. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  16. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  17. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  18. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  19. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  20. sin ea quae fructus cumque es periere profusa