De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. iam desiderium rerum super insidet una.'
  2. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  3. dissoluant animi magno se angore metuque.
  4. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  5. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  6. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  7. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  8. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  9. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  10. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  11. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  12. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  13. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  14. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  15. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  16. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  17. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  18. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  19. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  20. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;