De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  2. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  3. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  4. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  5. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  6. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  7. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  8. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  9. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  10. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  11. aut in melle situm suffocari atque rigere
  12. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  13. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  14. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  15. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  16. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  17. non poteris factis florentibus esse tuisque
  18. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  19. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  20. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum