De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  2. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  3. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  4. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  5. illum cui possint incommoda conciliari,
  6. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  7. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  8. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  9. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  10. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  11. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  12. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  13. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  14. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  15. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  16. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  17. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  18. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  19. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  20. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,