De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  2. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  3. si non, certa suo quia semine seminioque
  4. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  5. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  6. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  7. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  8. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  9. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  10. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  11. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  12. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  13. an metuit conclusa manere in corpore putri
  14. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  15. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  16. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  17. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  18. expectare immortalis mortalia membra
  19. innumero numero certareque praeproperanter
  20. inter se quae prima potissimaque insinuetur;