De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  2. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  3. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  4. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  5. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  6. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  7. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  8. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  9. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  10. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  11. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  12. posset et innasci quavis in parte soleret,
  13. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  14. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  15. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  16. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  17. totum posse extra corpus durare genique.
  18. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  19. confiteare animam distractam in corpore toto.
  20. quippe etenim mortale aeterno iungere et una