De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Denique cur acris violentia triste leonum
  2. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  3. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  4. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  5. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  6. si non, certa suo quia semine seminioque
  7. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  8. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  9. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  10. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  11. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  12. accipiter fugiens veniente columba,
  13. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  14. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  15. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  16. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  17. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  18. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  19. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  20. sin animas hominum dicent in corpora semper