De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  2. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  3. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  4. Praeterea si inmortalis natura animaist
  5. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  6. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  7. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  8. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  9. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  10. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  11. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  12. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  13. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  14. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  15. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  16. si subito medium celeri praeciderit ictu
  17. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  18. dispertita procul dubio quoque vis animai
  19. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  20. at quod scinditur et partis discedit in ullas,