De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  2. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  3. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  4. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  5. non modo non omnem possit durare per aevom,
  6. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  7. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  8. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  9. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  10. verum deficere in certa regione locatam;
  11. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  12. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  13. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  14. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  15. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  16. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  17. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  18. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  19. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  20. atque ita multimodis partitis artubus esse,