De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  2. falciferos memorant currus abscidere membra
  3. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  4. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  5. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  6. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  7. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  8. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  9. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  10. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  11. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  12. inde alius conatur adempto surgere crure,
  13. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  14. et caput abscisum calido viventeque trunco
  15. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  16. donec reliquias animai reddidit omnes.
  17. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  18. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  19. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  20. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti