De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  2. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  3. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  4. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  5. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  6. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  7. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  8. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  9. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  10. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  11. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  12. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  13. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  14. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  15. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  16. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  17. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  18. Denique corporis atque animi vivata potestas
  19. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  20. nec sine corpore enim vitalis edere motus