De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sola potest animi per se natura nec autem
  2. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  3. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  4. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  5. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  6. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  7. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  8. nec magnis intervallis primordia possunt
  9. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  10. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  11. haut possunt post mortem eiecta moveri
  12. propterea quia non simili ratione tenentur;
  13. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  14. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  15. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  16. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  17. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  18. dissolui sensus animi fateare necessest
  19. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  20. Denique cum corpus nequeat perferre animai