De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  2. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  3. usque adeo falsae rationi vera videtur
  4. res occurrere et effugium praecludere eunti
  5. ancipitique refutatu convincere falsum.
  6. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  7. et membratim vitalem deperdere sensum;
  8. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  9. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  10. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  11. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  12. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  13. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  14. introsum trahere et partis conducere in unum
  15. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  16. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  17. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  18. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  19. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  20. quin etiam si iam libeat concedere falsum