De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  2. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  3. in latebras acer corrupti corporis umor,
  4. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  5. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  6. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  7. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  8. cur eadem credis sine corpore in aperto
  9. cum validis ventis aetatem degere posse?
  10. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  11. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  12. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  13. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  14. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  15. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  16. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  17. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  18. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  19. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  20. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.