De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  2. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  3. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  4. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  5. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  6. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  7. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  8. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  9. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  10. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  11. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  12. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  13. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  14. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  15. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  16. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  17. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  18. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  19. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  20. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,