De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  2. inter enim cursant primordia principiorum
  3. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  4. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  5. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  6. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  7. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  8. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  9. sic calor atque et venti caeca potestas
  10. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  11. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  12. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  13. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  14. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  15. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  16. quod genus in nostris membris et corpore toto
  17. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  18. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  19. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  20. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa