De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  2. consimili ratione necessest ventus et
  3. et calor inter se vigeant commixta per artus
  4. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  5. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  6. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  7. interemant sensum diductaque solvant.
  8. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  9. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  10. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  11. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  12. est etiam quoque pacati status ille,
  13. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  14. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  15. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  16. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  17. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  18. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  19. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  20. et gelidas citius per viscera concitat auras,