De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  2. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  3. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  4. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  5. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  6. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  7. inde calor motus et venti caeca potestas
  8. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  9. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  10. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  11. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  12. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  13. permanare malum, quin omnia perturbentur
  14. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  15. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  16. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  17. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  18. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  19. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  20. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;