De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  2. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  3. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  4. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  5. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  6. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  7. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  8. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  9. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  10. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  11. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  12. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  13. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  14. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  15. rara quod eius enim constat natura, necessest
  16. inter eum primordia multa moveri.
  17. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  18. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  19. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  20. sensiferos motus, quae denique mente volutat.