De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  2. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  3. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  4. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  5. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  6. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  7. corporea natura animum constare animamque?
  8. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  9. consentire animum nobis in corpore cernis.
  10. si minus offendit vitam vis horrida teli
  11. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  12. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  13. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  14. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  15. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  16. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  17. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  18. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  19. principio esse aio persuptilem atque minutis
  20. perquam corporibus factum constare. id ita esse