De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  2. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  3. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  4. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  5. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  6. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  7. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  8. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  9. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  10. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  11. at contra mellis constantior est natura
  12. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  13. haeret enim inter se magis omnis materiai
  14. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  15. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  16. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  17. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  18. at contra lapidum coniectum spicarumque
  19. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  20. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;