De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  2. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  3. cetera pars animae per totum dissita corpus
  4. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  5. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  6. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  7. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  8. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  9. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  10. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  11. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  12. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  13. consentire animam totam per membra videmus
  14. sudoresque ita palloremque existere toto
  15. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  16. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  17. denique concidere ex animi terrore videmus
  18. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  19. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  20. percussa est, exim corpus propellit et icit.