De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  2. diffugere forasque per os est editus ,
  3. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  4. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  5. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  6. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  7. semina, curare in membris ut vita moretur.
  8. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  9. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  10. quapropter quoniam est animi natura reperta
  11. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  12. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  13. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  14. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  15. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  16. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  17. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  18. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  19. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  20. idque situm media regione in pectoris haeret.