De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  2. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  3. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  4. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  5. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  6. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  7. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  8. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  9. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  10. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  11. ebrius urgeris multis miser undique curis
  12. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  13. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  14. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  15. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  16. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  17. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  18. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  19. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  20. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,