De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  2. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  3. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  4. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  5. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  6. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  7. inde alii multi reges rerumque potentes
  8. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  9. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  10. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  11. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  12. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  13. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  14. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  15. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  16. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  17. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  18. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  19. denique Democritum post quam matura vetustas
  20. admonuit memores motus languescere mentis,