De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  2. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  3. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  4. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  5. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  6. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  7. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  8. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  9. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  10. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  11. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  12. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  13. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  14. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  15. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  16. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  17. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  18. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  19. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  20. praeterea versamur ibidem atque insumus usque