De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  2. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  3. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  4. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  5. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  6. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  7. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  8. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  9. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  10. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  11. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  12. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  13. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  14. sed metus in vita poenarum pro male factis
  15. est insignibus insignis scelerisque luela,
  16. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  17. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  18. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  19. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  20. nec videt interea qui terminus esse malorum