De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et leti vitare vias, animalia cum sint,
  2. atque animalia sint mortalibus una eademque?
  3. quod tamen ut possint, at coetu concilioque
  4. nil facient praeter volgum turbamque animantum,
  5. scilicet ut nequeant homines armenta feraeque
  6. inter sese ullam rem gignere conveniundo.
  7. sic itidem quae sentimus sentire necessest.
  8. quod si forte suum dimittunt corpore sensum
  9. atque alium capiunt, quid opus fuit adtribui id quod
  10. detrahitur? tum praeterea, quod fudimus ante,
  11. quatinus in pullos animalis vertier ova
  12. cernimus alituum vermisque effervere terra,
  13. intempestivos quam putor cepit ob imbris,
  14. scire licet gigni posse ex non sensibus sensus.
  15. Quod si forte aliquis dicet, dum taxat oriri
  16. posse ex non sensu sensus mutabilitate,
  17. aut aliquo tamquam partu quod proditur extra,
  18. huic satis illud erit planum facere atque probare,
  19. non fieri partum nisi concilio ante coacto,
  20. nec quicquam commutari sine conciliatu.