De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et tamen haec, cum sunt quasi putrefacta per imbres,
  2. vermiculos pariunt, quia corpora materiai
  3. antiquis ex ordinibus permota nova re
  4. conciliantur ita ut debent animalia gigni.
  5. Deinde ex sensilibus qui sensile posse creari
  6. constituunt, porro ex aliis sentire sueti
  7. * * *
  8. mollia cum faciunt; nam sensus iungitur omnis
  9. visceribus nervis venis, quae cumque videmus
  10. mollia mortali consistere corpore creta.
  11. sed tamen esto iam posse haec aeterna manere;
  12. nempe tamen debent aut sensum partis habere
  13. aut similis totis animalibus esse putari.
  14. at nequeant per se partes sentire necesse est:
  15. namque animus sensus membrorum respuit omnis,
  16. nec manus a nobis potis est secreta neque ulla
  17. corporis omnino sensum pars sola tenere.
  18. linquitur ut totis animantibus adsimulentur,
  19. vitali ut possint consentire undique sensu.
  20. qui poterunt igitur rerum primordia dici