De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Principio nequeunt ullius corporis esse
  2. sensus ante ipsam genitam naturam animantis,
  3. ni mirum quia materies disiecta tenetur
  4. aere fluminibus terris terraque creatis,
  5. nec congressa modo vitalis convenientes
  6. contulit inter se motus, quibus omnituentes
  7. accensi sensus animantem quamque tuentur.
  8. Praeterea quamvis animantem grandior ictus,
  9. quam patitur natura, repente adfligit et omnis
  10. corporis atque animi pergit confundere sensus.
  11. dissoluuntur enim positurae principiorum
  12. et penitus motus vitales inpediuntur,
  13. donec materies omnis concussa per artus
  14. vitalis animae nodos a corpore solvit
  15. dispersamque foras per caulas eiecit omnis;
  16. nam quid praeterea facere ictum posse reamur
  17. oblatum, nisi discutere ac dissolvere quaeque?
  18. fit quoque uti soleant minus oblato acriter ictu
  19. reliqui motus vitalis vincere saepe,
  20. vincere et ingentis plagae sedare tumultus