De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia perduxit rerum natura creatrix;
  2. ut fit ubi nihilo iam plus est quod datur intra
  3. vitalis venas quam quod fluit atque recedit.
  4. omnibus hic aetas debet consistere rebus,
  5. hic natura suis refrenat viribus auctum.
  6. nam quae cumque vides hilaro grandescere adauctu
  7. paulatimque gradus aetatis scandere adultae,
  8. plura sibi adsumunt quam de se corpora mittunt,
  9. dum facile in venas cibus omnis inditur et dum
  10. non ita sunt late dispessa, ut multa remittant
  11. et plus dispendi faciant quam vescitur aetas.
  12. nam certe fluere atque recedere corpora rebus
  13. multa manus dandum est; sed plura accedere debent,
  14. donec alescendi summum tetigere cacumen.
  15. inde minutatim vires et robur adultum
  16. frangit et in partem peiorem liquitur aetas.
  17. quippe etenim quanto est res amplior, augmine adempto,
  18. et quo latior est, in cunctas undique partis
  19. plura modo dispargit et a se corpora mittit,
  20. nec facile in venas cibus omnis diditur ei