De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quis pariter caelos omnis convertere et omnis
  2. ignibus aetheriis terras suffire feracis,
  3. omnibus inve locis esse omni tempore praesto,
  4. nubibus ut tenebras faciat caelique serena
  5. concutiat sonitu, tum fulmina mittat et aedis
  6. saepe suas disturbet et in deserta recedens
  7. saeviat exercens telum, quod saepe nocentes
  8. praeterit exanimatque indignos inque merentes?
  9. Multaque post mundi tempus genitale diemque
  10. primigenum maris et terrae solisque coortum
  11. addita corpora sunt extrinsecus, addita circum
  12. semina, quae magnum iaculando contulit omne,
  13. unde mare et terrae possent augescere et unde
  14. appareret spatium caeli domus altaque tecta
  15. tolleret a terris procul et consurgeret aer.
  16. nam sua cuique, locis ex omnibus, omnia plagis
  17. corpora distribuuntur et ad sua saecla recedunt,
  18. umor ad umorem, terreno corpore terra
  19. crescit et ignem ignes procudunt aetheraque aether,
  20. donique ad extremum crescendi perfica finem