De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nec satis est, pro quam largos exaestuat aestus,
  2. unde queat tantum suboriri ac subpeditare.
  3. iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo
  4. sunt et cum externis succumbunt omnia plagis,
  5. quando quidem grandi cibus aevo denique defit,
  6. nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam
  7. corpora conficere et plagis infesta domare.
  8. Sic igitur magni quoque circum moenia mundi
  9. expugnata dabunt labem putrisque ruinas;
  10. omnia debet enim cibus integrare novando
  11. et fulcire cibus, cibus omnia sustentare,
  12. ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur
  13. quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
  14. Iamque adeo fracta est aetas effetaque tellus
  15. vix animalia parva creat, quae cuncta creavit
  16. saecla deditque ferarum ingentia corpora partu.
  17. haud, ut opinor, enim mortalia saecla superne
  18. aurea de caelo demisit funis in arva
  19. nec mare nec fluctus plangentis saxa crearunt,
  20. sed genuit tellus eadem quae nunc alit ex se.