De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Huc accedit ut in summa res nulla sit una,
  2. unica quae gignatur et unica solaque crescat,
  3. quin aliquoius siet saecli permultaque eodem
  4. sint genere. in primis animalibus indice mente
  5. invenies sic montivagum genus esse ferarum,
  6. sic hominum geminam prolem, sic denique mutas
  7. squamigerum pecudes et corpora cuncta volantum.
  8. qua propter caelum simili ratione fatendumst
  9. terramque et solem, lunam mare cetera quae sunt,
  10. non esse unica, sed numero magis innumerali;
  11. quando quidem vitae depactus terminus alte
  12. tam manet haec et tam nativo corpore constant
  13. quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
  14. Quae bene cognita si teneas, natura videtur
  15. libera continuo, dominis privata superbis,
  16. ipsa sua per se sponte omnia dis agere expers.
  17. nam pro sancta deum tranquilla pectora pace
  18. quae placidum degunt aevom vitamque serenam,
  19. quis regere immensi summam, quis habere profundi
  20. indu manu validas potis est moderanter habenas,