De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil agere illa foris tot corpora materiai;
  2. cum praesertim hic sit natura factus et ipsa
  3. sponte sua forte offensando semina rerum
  4. multimodis temere in cassum frustraque coacta
  5. tandem coluerunt ea quae coniecta repente
  6. magnarum rerum fierent exordia semper,
  7. terrai maris et caeli generisque animantum.
  8. quare etiam atque etiam talis fateare necesse est
  9. esse alios alibi congressus materiai,
  10. qualis hic est, avido complexu quem tenet aether.
  11. Praeterea cum materies est multa parata,
  12. cum locus est praesto nec res nec causa moratur
  13. ulla, geri debent ni mirum et confieri res.
  14. nunc et seminibus si tanta est copia, quantam
  15. enumerare aetas animantum non queat omnis,
  16. quis eadem natura manet, quae semina rerum
  17. conicere in loca quaeque queat simili ratione
  18. atque huc sunt coniecta, necesse est confiteare
  19. esse alios aliis terrarum in partibus orbis
  20. et varias hominum gentis et saecla ferarum.