De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si non omnia sunt, at multo maxima pars est
  2. consimilis; verum positura discrepitant res.
  3. sic ipsis in rebus item iam materiai
  4. intervalla vias conexus pondera plagas
  5. concursus motus ordo positura figurae
  6. cum permutantur, mutari res quoque debent.
  7. Nunc animum nobis adhibe veram ad rationem.
  8. nam tibi vehementer nova res molitur ad auris
  9. accedere et nova se species ostendere rerum.
  10. sed neque tam facilis res ulla est, quin ea primum
  11. difficilis magis ad credendum constet, itemque
  12. nil adeo magnum neque tam mirabile quicquam,
  13. quod non paulatim minuant mirarier omnes,
  14. principio caeli clarum purumque colorem
  15. quaeque in se cohibet, palantia sidera passim,
  16. lunamque et solis praeclara luce nitorem;
  17. omnia quae nunc si primum mortalibus essent
  18. ex improviso si sint obiecta repente,
  19. quid magis his rebus poterat mirabile dici,
  20. aut minus ante quod auderent fore credere gentes?