De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et dulcem ducunt vitam prolemque propagant;
  2. qua propter merito maternum nomen adepta est.
  3. cedit item retro, de terra quod fuit ante,
  4. in terras, et quod missumst ex aetheris oris,
  5. id rursum caeli rellatum templa receptant.
  6. nec sic interemit mors res ut materiai
  7. corpora conficiat, sed coetum dissupat ollis;
  8. inde aliis aliud coniungit et efficit, omnis
  9. res ut convertant formas mutentque colores
  10. et capiant sensus et puncto tempore reddant;
  11. ut noscas referre earum primordia rerum
  12. cum quibus et quali positura contineantur
  13. et quos inter se dent motus accipiantque,
  14. neve putes aeterna penes residere potesse
  15. corpora prima quod in summis fluitare videmus
  16. rebus et interdum nasci subitoque perire.
  17. quin etiam refert nostris in versibus ipsis
  18. cum quibus et quali sint ordine quaeque locata;
  19. namque eadem caelum mare terras flumina solem
  20. significant, eadem fruges arbusta animantis;