Commentariolum Petitionis

Quintus Tullius Cicero

Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

qua re etiam atque etiam perge tenere istam viam quam institisti, excelle dicendo. hoc et tenentur Romae et adliciuntur et ab impediendo ac laedendo repelluntur. et quoniam in hoc vel maxime est vitiosa civitas, quod largitione interposita virtutis ac dignitatis oblivisci solet, in hoc fac ut te bene noris, id est ut intellegas eum esse te qui iudici ac periculi metum maximum competitoribus adferre possis. fac ut se abs te custodiri atque observari sciant; cum diligentiam tuam, cum auctoritatem vimque dicendi tum profecto equestris ordinis erga te studium pertimescent. atque haec ita nolo te illis proponere ut videare accusationem iam meditari, sed ut hoc terrore facilius hoc ipsum

quod agis consequare. et plane sic contende omnibus nervis ac facultatibus ut adipiscamur quod petimus. video nulla esse comitia tam inquinata largitione quibus non gratis aliquae centuriae renuntient suos magno opere necessarios.