Commentariolum Petitionis

Quintus Tullius Cicero

Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

qua re si advigilamus pro rei dignitate et si nostros ad summum studium benevolosi excitamus et si hominibus studiosis gratiosisque nostri suum cuique munus discribimus et si competitoribus iudiciuin proponimus, sequestribus metum

174
inicimus, divisores ratione aliqua coercemus, perfici potest ut largitio nulla sit aut nihil valeat. haec sunt quae putavi non melius scire me quam te sed facilius his tuis occupationibus conligere unum in locum posse et ad te perscripta mittere. quae tametsi ita sunt scripta ut non ad omnis qui honores petant sed ad te proprie et ad hanc petitionem tuam valeant, tamen tu si quid mutandum esse videbitur aut omnino tollendum aut si quid erit praeteritum velim hoc mihi dicas; volo enim hoc commentariolum petitionis haberi omni ratione perfectum.