Commentariolum Petitionis

Quintus Tullius Cicero

Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

atque etiam in hac petitione maxime videndum est ut spes rei publicae bona de te sit et honesta opinio; nec tamen in petendo res publica capessenda est neque in senatu neque in contione, sed haec tibi sunt retinenda ut senatus te existimet ex eo quod ita vixeris

defensorem auctoritatis suae fore, equites et viri boni ac locupletes ex vita acta te studiosum oti ac rerum tranquillarum, multitudo ex eo quod dumtaxat oratione in contionibus ac iudicio popularis fuisti, te a suis commodis non alienum futurum. haec veniebant mihi in mentem de duabus illis commentationibus matutinis, quod tibi cotidie ad forum descendenti meditandum esse dixeram: novus sum, consulatum peto. Tertium restat: Roma est, civitas ex nationum conventu con
173
stituta, in qua multae insidiae, multa fallacia, multa in omni genere vitia versantur, multorum adrogantia, multorum contumacia, multorum malevolentia, multorum superbia, multorum odium ac molestia perferenda est. video esse magni consili atque artis in tot hominum cuiusque modi vitiis tantisque versantem vitare offensionem, vitare fabulam, vitare insidias, esse unum hominem accommodatum ad tantam morum ac sermonum ac voluntatum varietatem.