Commentariolum Petitionis
Quintus Tullius Cicero
Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
iam adsiduitatis nullum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit. prodest quidem vehementer nusquam discedere, sed tamen hic fructus est adsiduitatis, non solum esse Romae atque in foro sed adsidue petere, saepe eosdem appellare, non committere ut quisquam possit dicere, †quod eius consequi possis, si abs te non sit rogatum† et valde ac diligenter rogatum. benignitas
169
autem late patet. est in re familiari, quae quamquam ad multitudinem pervenire non potest, tamen ab amicis si laudatur, multitudini grata est; est in conviviis, quae fac et abs te et ab amicis tuis concelebrentur et passim et tributim; est etiam in opera, quam pervulga et communica, curaque ut aditus ad te diurni nocturnique pateant, neque solum foribus aedium tuarum sed etiam vultu ac fronte, quae est animi ianua; quae si significat voluntatem abditam esse ac retrusam, parvi refert patere ostium. homines enim non modo promitti sibi, praesertim quod de candidato petant, sed etiam large atque honorifice promitti volunt.