Commentariolum Petitionis

Quintus Tullius Cicero

Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

qua re hoc quidem facile praeceptum est, ut quod facturus sis id significes te studiose ac libenter esse facturum; illud difficilius et magis ad tempus quam ad naturam accommodatum tuam, quod facere non possis, ut id† iucunde neges† quorum alterum est tamen boni viri, alterum boni petitoris. nam cum id petitur, quod honeste aut non sine detrimento est nostro promittere non possumus, quo modo si qui roget ut contra amicum aliquem causam recipiamus, belle negandum est, ut ostendas necessitudinem, demonstres quam moleste feras, aliis te rebus exsarturum esse persuadeas. audivi hoc dicere quendam de quibusdam oratoribus, ad quos causam suam detulisset, gratiorem sibi orationem eius fuisse qui negasset quam illius qui recepisset. sic homines fronte et oratione magis quam ipso beneficio reque capiuntur. verum hoc probabile est, illud alterum subdurum tibi homini Platonico suadere, sed tamen tempori consulam. quibus enim te propter aliquod officium necessitudinis adfuturum negaris, tamen ii possunt abs te placati aequique discedere; quibus autem idcirco negaris, quod te im

170
peditum esse dixeris aut amicorum hominum negotiis aut gravioribus causis aut ante susceptis,
inimici discedunt omnesque hoc animo sunt ut sibi te mentiri malint quam negare.