Commentariolum Petitionis
Quintus Tullius Cicero
Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
quoniam de amicitiis constituendis satis dictum est, dicendum est de illa altera parte petitionis quae in populari ratione versatur. ea desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem, benignitatem, rumorem, spem in re
publica. primum quod facis, ut homines noris, significa ut appareat, et auge ut cotidie melius fiat. nihil mihi tam populare neque tam gratum videtur. deinde id quod natura non habes induc in animum ita simulandum esse ut natura facere videare. quamquam plurimum natura valet, tamen videtur in paucorum mensum negotio posse simulatio naturam vincere. nam comitas tibi non deest, ea quae bono ac suavi homine digna est, sed opus est magno opere blanditia, quae etiam si vitiosa est et turpis in cetera vita, tamen in petitione est necessaria. etenim cum deteriorem aliquem adsentando facit, tum improba est, cum amiciorem, non tam vituperanda, petitori vero necessaria est, cuius frons et vultus et sermo ad eorum quoscumque convenerit sensum et voluntatem commutandus et accommodandus est.